Kloster-Tagebuch von Pater Joseph Dietrich – Band 17

1. Januar 1697 · Seite 0n · Scan 15
Hervorheben:
Latein:
Ansicht:

Marginalien dieser Seite

Keine Marginalien auf dieser Seite.

Transkription

Praefatio
1
ac authoritate Praefecti Frauenfeldici ad nostras partes transire
2
conati sunt, et transierunt etiam, Praefecto solemni mandato emulgato,
3
ne sal vel merces quaelibet in posterum nisi ad ripam alteram in
4
Erlen dictam perveherentur. Res ergo ad controversiam venit, Steiniis
5
mordicus sibi, nobis autem non minus serio vecturam hanc appropriare
6
conantibus. Ab initio Ex Eremo serio mandabatur, ne ullo modo
7
Steiniis cederetur, nisi ad summum pro dimidia parte. Laborabam in hoc
8
plurimum, vocato in auxilium Domino Ryeplin praefecto nostro in Gachnang.
9
nec non iuris peritorum consiliis petitis, ut tanto firmius intentioni Dominorum
10
Superiorum meorum satisfacere, ac praefatum vecturae ius manutenere possem.
11
Eatenus quidem, ut, dum Steinii me ad conferentiam in Wagenhusen ex-
12
petierunta, ac tertiam partem vecturae gratis cedere vellent (quam
13
cum summo honore, et insigni ab ipsis speranda remuneratione acce-
14
ptare licuisset) cedere nullatenus voluerim, sed spreto etiam lautissimo
15
quod nobis paraverant, prandio, potius re infecta discesserim,
16
quam vel latum unguem a iure Monasterii, ac mandato ultra dimidium
17
non conponendi, voluerim deflectere. Verum re ad dicasterium
18
Frauenfeldense delata, quando sententia nos Badenam ad Legatos
19
Cantonum demandavit, Illustrissimus Princeps noster nec sententiam exspectare,
20
quae tamen saltem dimidiam vecturam indubitanter adiudicasset, imo nec coram
21
iudice certare ausus, ex metu aliquo insanientis unius Tigurini, defi-
22
cere, sponte et cum suae Personae, tum nostrum omnium turpi despectu cedere
23
duas partes Steiniis, nostris unam solum de vectura reservare etc.
24
horrendum desuper studentibus Eschenziis nautis (tota etiam vicinia ridente)
25
qui suismet sumptibus contendere pro iure vecturae manutenendo parati
26
erant, et fecissent, nisi Monasterium nostrum ius istud sibi arrogasset. An non
27
materia grandis mortificationis ista erant? Taceo, quae
28
restabant de villa Schaffrat, Illustrissimo nostro semper exosa: de cuius admini-
29
stratione, quia tam ingrata erat, abiici tamen non poterat, nec rationes Ipsi
30
exhibui, pro posse tamen debita pleraque exsolvi, bona melioravi, am-
31
pliavi, expurgavi, pecoribus necessariis, ovibusque providi, suppellectile
32
necessaria accommodavi, meque eatenus impendi, ut in discessu meo
33
villa Schafrat non nisi pro 869 florenibus hypothecata fuerit, cum a prin-
34
cipio, quando ad manus nostras devoluta est, 3200 florenibus gravata fuerit.
35
reliqueram etiam ibi boves aratro trahendo aptos tredecim, vaccas tres,
36
iuvenculas tres, boves iuvenculos duos, vitulos tres, ovesque saltem
37
novendecim, omnibus fere parata pecunia solutis, nec obolo tamen ex bonis
38
Monasterii vel dynasthiae pro his impensis. Accessit etiam
39
molendini

Anmerkungen

a Korrektur durch Autor Nicht lesbar.