Kloster-Tagebuch von Pater Joseph Dietrich – Band 17

1. Januar 1697 · Seite 0m · Scan 14
Hervorheben:
Latein:
Ansicht:

Marginalien dieser Seite

Keine Marginalien auf dieser Seite.

Transkription

Praefatio.
1
omnia in statu priore reliqui; omnia taedia cum insolentibus saepe
2
famulis devoravi, et quicquid durum fuit, per Dominum superavi;
3
ex hoc uno consolatus, quod venturus brevi insinuatus successor,
4
me ab his omnibus exempturus esset. Sic aedificium
5
pro ab iniuriis caeli, ac sub tecto custodiendis instrumentis agra-
6
riis, curribus, etc. et similibus; nec non conservandis lignis ad focum
7
et calefactionem fornacum etc. eatenus ruinosum erat, ut, nisi studio-
8
se fulcris et sustentaculis pluribus suffultum fuisset, necessario corruisset.
9
Quin imo ita suffultum ne corrueret, et quidem cum damno gravi, sine
10
periculo non erat. Necessitas ergo patentissima videbatur et mihi et
11
Dominis meis collegis, imo cuivis intuenti. Meditabar ergo amoto
12
vetere hoc ruinoso aedificio, succurrere, et simul torculi aedificium
13
(quod satis etiam misere stabat) restaurare, ac desuper penarium con-
14
struere, siquidem huius in abundantiore maxime fructuum quantitate
15
tanta erat necessitas, ut vel huius unius causa restauratio fieret utilissime.
16
Eum in finem dimidium iugerum Sylvae domui nostrae vicinae ab Ecclesia
17
Eschentia, eiusque tutore pretio conparavi, cum praescitu, consensu et approba-
18
tione Illustrissimi nostri: xxxa ligna succidi feci, advexi, et per
19
lignarium fabrum facto pro novo aedificio modello, levigari feci: de
20
integro aedeficio contraxi: omnia approbante Fratre Casparo Mosbrugger,
21
Converso nostro, insigni aedili, et hac ipsa ex causa unice ex Eremo petito;
22
praeparatis item quercubus aliquot etc: Verbo, omnia in eo iam
23
statu erant, ut intra quinque vel sex septimanas aedificium inte-
24
gre stare et sub tecto esse potuisset. Erantque asseres, lapides,
25
et reliqua materialia fere omnia parata. Et ecce accessit mandatum
26
Principis, iubentis severe, ab aedificio hac vice cessare; materialia
27
vero ulterius maiori cumulo convehere, quo successor, si ipsi videretur, pro
28
genio suo struere posset, quod videretur. Igitur lignarius (cui merces
29
sua pro dimidio opere persoluta iam erat.) dimitti, levigata ligna in
30
cumulum componi, ac asseribus contegi opportuit, et in patientia successo-
31
rem exspectare. Non minus taedio plenum erat negotium
32
et controversia vecturae in Rheno cum Steiniis, pugnantibus, sibi... uni-
33
ce conpetere vecturam Salis ex Ermatingca allati et in territorio
34
Eschenzio deonerati et depositi tempore hyemali. Nos econtra obsti-
35
timus ex eo fundamento, quod Steinii ius nullum unquam in territorium nostrum
36
habuerint, et licet vecturam Salis ex altera ripa in Stygem hactenus
37
sine contradictione habuerint, attamen id solum gratiae et permissioni, non
38
iuris fuisse patuit, dum ad primam Domini Officialis Oeningensis instantiam,
39
vecturam hanc non Steiniis, sed Stigiis suis conpetere, statim cesserunt,
40
ac

Anmerkungen

a Streichung durch Autor. Unsichere Lesung: praeparatis ud.