Kloster-Tagebuch von Pater Joseph Dietrich – Band 15
1. Januar 1693 · Seite 0l · Scan 16
Transkription
1
periundis. Hinc tanta inter plebeios mise-
2
ria et egestas fuit, ut multos fame perire
3
fuerit necesse: multos patrios lares deserere,
4
et militiae nomen dare, multos ad extremam
5
mendicitatem, multos ad corporalium virium plenam
6
destructionem, continuasque infirmitates ruere, com-
7
pulerit. Cui non parum succollavit bellorum inter
8
Imperatorem et confoederatos ex una, et regem
9
Galliae ex altera parte continua furia, qua
10
multae regiones misere depopulatae fuerunt, unde
11
ex remotis terris ad nos (utpote in pace et quiete
12
per misericordiam Divinam hactenus conservatos, ad
13
multorum invidiam) pauperum infinita multi-
14
tudo concurrit: quibus tamen omnibus eleemosyna,
15
pro re rata largissime dabatur, etsi una die
16
saepe bis, saepe ter, saepe saepius accederent.
17
Dedit denique messis anno praesente levamen, si-
18
quidem haec ultra memoriam hominum copiosa larga-
19
que censebatur: Arbores etiam ultra omnium opinio-
20
nem in cerasis, pomis, pirisque tantam fructuum
21
quantitatem tulerunt, ut pauperes ex iis solum
22
indigentiam suam solari satis superque potuerint.
23
Quibus omnibus si vites etiam accessissent, reputa-
24
ri hic annus potuisset inter fertiles non ul-
26
Celebris etiam merito iste annus haberi debet, ex
27
amica compositione antiquae, multa millia flo-
28
renorum constantis et vorantis controversiae cum
29
Illustrissimo Domino Episcopo Constantiensi eiusque Cathedrali
Anmerkungen
a Ergänzung durch Autor am Seitenrand. Rekonstruiert: "illi ipsi" eingefügt.
b Ergänzung durch Autor am Seitenrand. Rekonstruiert: "Monasterii nostri Einsidelensis" eingefügt.