Kloster-Tagebuch von Pater Joseph Dietrich – Band 15
1. Januar 1693 · Seite 0k · Scan 15
Transkription
1
animae meae in huiusmodi vicissitudinibus operantis?
2
Ut saltem nunc tandem, post multoties visas, expectas,
3
gustatas, palpatas miserias meas, peccatorumque
4
meorum gravitates, ad sinum Matris tanto fer-
5
ventius recurrerem, quanto suavius ipsa me ad hunc
6
revocare dignata fuit, inter alacriter famulantium
7
sibi Religiosorum coetum me (heu me miserum)
8
Subpriorem constituens, ut scirem, quia suscepi
9
animas regendas, etiam praeparare me deberem ad rationem
10
reddendam: et ita timens semper futuram discussio-
11
nem pastoris de creditis ovibus, dum de alienis
12
ratiociniis cavendum est, redderer de meis solli-
13
citus; et cum de admonitionibus meis emendationem
14
aliis subministrarem, ipse efficerer a vitiis emen-
15
datus. etc. Hanc igitur infinitae illius Bonitatis et Sapientiae
16
in me indignissimo terrae vermiculo dispositionem
17
pronus in terra adoro, pro ea gratias ago, aeter-
18
num me commendo, committo, resigno, utque ad terminum
19
illum felicissimum me deducere dignetur, per amo-
20
rem, quo indignem me amare, inter homines videri
21
et cum hominibus conversari dignata est, oro, atque
23
Alias fusius tomum istum conscripsi, ut otium
24
potius fugerem (honesto utique fine) quam utili-
25
tatem aliam procurarem. Licebit in hoc videre
26
ingentem hisce temporibus annonae inopiam, qua
27
Maltherum frumenti ad viginti duos florenos
28
in vicino Steinensi oppido diutius venditum fuit.
29
Plaustrum vini de Anno 1693 vix e torculari
30
expressi, per ducentos florenos in parata vae-
31
niit: veteribus vinis ad trecentos vel amplius
32
florenos aestimatis, et quidem vix amplius re-
Anmerkungen
a Ergänzung durch Autor im Text. Rekonstruiert: "qui" eingefügt.
b Ergänzung durch Autor im Text. Rekonstruiert: "ipsi" eingefügt.