Kloster-Tagebuch von Pater Joseph Dietrich – Band 13
1. Januar 1688 · Seite 2r · Scan 9
Transkription
1
Postquam octo fere annis Oeconomiam Einsid-
2
lensem indignus et indigne administrassem,
3
contigit, Reverendum Patrem Pium Oeconomum in Freuden-
4
fels graviter circa tempus vindaemiarum
5
aegrotare. ¦
Cui imprimis in aliquam officii
6
provisionem vindaemiis saltem durantibus me sub-
7
misit : mox vero ob debilitates Reverendi Patris Pii de die
8
in diem ut videbatur crescentes, ita ut de vita
9
ipsius spes nulla fere esset, etiam in officium illud
10
succedere iussit, cum mandato, ut Reverendus Pater Pius
11
quovis modo possibili ad Monasterium reveheretur,
12
nisi morbi gravitas impossibilitatem praestrueret.
13
¦
Cum igitur in Sancta Obedientia circa finem Anni 1688
14
in Freudenfels devenissem, cernens, me ibi to-
15
tum solitarium, et ab omni fere hominum consortio
16
separatum esse, ne torpescerem otio, coepi nunc
17
in scribendo foeudali libro, nunc in Musica,
18
nunc in scribendo isthoc diario, praeter negotia
19
quotidiana tum rei domesticae, tum Iurisdictio-
20
nalium (quae multa fere quotidie erant)
21
me occupare, nescio an utiliter; etsi sperem
22
per hoc me saltem otium fugisse malorum
23
omnium fomitem. ¦
Durabam in huius
24
Oeconomiae administratione duos fere annos,
25
cum videbatur Reverendissimis Dominis Superioribus meis,
26
iterum me ad Monasterium revocare, et ad munus
27
Archyvistae applicare. ¦
Cui gratiosissimae
Anmerkungen
a Ergänzung durch Autor am Seitenrand. Rekonstruiert: "Illustrissimus Princeps noster" eingefügt.