Kloster-Tagebuch von Pater Joseph Dietrich – Band 6
1. Januar 1687 · Seite 2 · Scan 13
Transkription
1
veticæ incommodo, cui exinde panis pretiosus, multam pau-
2
peribus maxime miseriam, et nostro etiam Monasterio (cui pro 3000
3
florenis triticum coemendum fuit) satis magnam indigentiam causavit,
4
et metum pro anno sequente maxime caritatis. Verum
5
qui de nihilo cuncta creavit, et de paucis granis ingentem messem
6
crescere facit, benedictione sua in posterum gratiose nos in intue-
7
bitur, si ex obligatione nostra, famulatui eius debite nos impendere
8
voluerimus. Sic enim nos visitat, sicut eum colimus. In ulti-
9
mis dein Mensibus, quia ad Vindemias primo in Gachlingen et
10
Freudenfels de mandato Illustrissimi Principis mei abeundum, et quod
11
Reverendus Pater Pius Kreuuel Œconomus in Freudenfels periculosè decum-
12
bens, negotiis œconomicis praeesse non posset, diutius ibi commoran-
13
dum: denique etiam totaliter eo demigrandum mihi fuit, contigit ex
14
tam longa mea absentia, non pauca notabilia in oblivionem
15
defluere. Studui tamen eo tempore, quo ad rationes Œcono-
16
miæ Einsidlensis conficiendas in Monasterio a 29. Decembris Anni
17
1688 usque ad 13. Ianuarii Anni 1689 moratus sum, aliqua passim
18
corradere, et, uti tempus dabat, Diario huic inserere Domino .
19
Animus alioquin erat, diarium hoc per omnem vitam meam conti-
20
nuare. In quo licet et character et styleus, et in-
21
sulsa sint, nec honestis oculis digna, arbitror tamen, post aliquot
22
annorum curriculum posteris iniucundum cadere non posse, si gesta
23
Priorum suorum legere, et quali quali in memoria habere .
24
Nunc, dum Sancta Obedientia me subito abstrahit ad alia, prom-
25
ptus obsequor stylumque abrumpo: spero tamen alia manu longe
26
digniore, styloque et calamo multo excellentiore Acta ist-
27
hæc prosequenda. Tibi vero lector omnem a Deo felicitatem,
28
mihi Misericordiam exopto, omnium defectuum et errorum
29
væniam supplex precor, tuisque precibus me humillime com-
30
mendo. Vale et vive. Dabam in Arce Freuden-
31
fels die 17. Ianuarii Anno 1689.
Anmerkungen
a Unsichere Lesung.
b Unsichere Lesung.
c Unsichere Lesung.