Kloster-Tagebuch von Pater Joseph Dietrich – Band 6
20. Februar 1687 · Seite 406 · Scan 417
Transkription
1
ad maius Reformationis et pacis bonum conducere
2
videbatur. Idcirco praefata Congregatio Helveto-Be-
3
nedictina iussu Illustrissimi ac Reverendissimi Domini Archiepiscopi
4
Caesariensis, Sanctitatis Vestrae ad Helvetios et
5
Confoederatos Nuncii conveniens saepe
6
Unionem in sequentem modum temperandam duxit
7
1. Ut saepe dicta Unio cum omnibus suis conditionibus
8
firma et inconcussa permaneat.
9
2. Ut non obstante eadem unione, ius Abbatem Fa-
10
bariensem libere eligendi penes Capitulares Faba-
11
rienses stet, ita tamen ut sublatus esse debeat ar-
12
ticulus ille, in quo Fabariensibus concedatur ius Ca-
13
pitulare Monasterii Einsidlensis, una cum concursu ad
14
Abbatis Einsidlensis Electionem: atque ut decursu
15
triginta annorum, et non ultra, ex gremio Capi-
16
tuli Einsidlensis Abbas assumatur.
17
3. Ut Novitii educentur et instruantur in praefato
18
Monasterio Einsidlensi per Novitiatum ibidem
19
probandi, et communi Capitularium Einsid-
20
lensium suffragio pro more Helveto-Benedi-
21
ctinae Congregationis ad Professionem recipiendi,
22
requisito tamen etiam Fabariensium consensu, et in
23
actu emittendae Professionis sese ad Monasterium
24
Fabariense obligent, et tamdiu in Monasterio Ein-
25
sidlensi retineantur, donec Congregationi Helvetae
26
necessarium videatur, absque ullo tamen
27
iure Capitulari erga? Monasterium Einsidlense, salus
28
nihilominus Patrum Einsidlensium reformationis
29
gratia submittendorum Capitulari voto intra
30
Monasterium Fabariense, quamdiu ibi consistunt.
31
Dotes porro seu haereditates susceptorum nomine
32
Fabariensis Monasterii spectent ad istud coenobium,
Anmerkungen
a Unsichere Lesung.
b Unsichere Lesung.